Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Beatus qui intellegit super eg enum et paupere . aperi aures tuas, qui incipis sacramenta dominicae cognoscere passionis. ideo tibi dicitur: qui habet aures audiendi audiat. ideo surdo illi et muto aures et labia tetigit dominus in euangelio, ut sciret quid audiret in mysterio, quid etiam loqueretur et quando loqueretur. neque enim otiose scriptum est: dominus mihi dedit linguam eruditionis, ut scirem quando oporteat sermonem dicere. scire ergo debes quid audias, scire quid loqui debeas, scire etiam quando loqui debeas.

Audi ergo dicentem: beatus qui intellegit super egenum et paupere . beatus quidem qui compatitur pauperi, qui haurit eius necessitates, scit quid mali inopia afferat indigenti; sed quid sibi uult istud exordium in domini passione? uerum est quidem quod propter pauperes passus est, sed tamen ipse corripuit ludam dicentem de illo unguento, quod effuderat Maria super pedes Christi: potuit hoc uenundari trecentis denariis et dari pauperibus.

idem et ceteri apostoli senserant, sed alio affectu, ille per auaritiam , isti per misericordiam; ludas enim furto prospiciebat, discipuli pauperum alimoniae consulebant. quibus in commune respondit: sinite illam, ut in diem sepulturae meae seruet illud; pauperes enim semper habetis uobiscum, me autem non semper. [*]()