Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: dominus opem ferat illi supra lectum doloris eius, uniu er s um stratum eius uersaeti in infirmitate eius. quis est lectus doloris nisi caro infirmitatis ? et bene lectus doloris, quia corpus est mortis, de quo se liberari apostolus deprecatur, ut tamquam de tumulo quodam possit assurgere, in quo aegra iacet anima et quasi quodam decumbit in lectulo. Symmachus lectum miseriae dixit, Aquilas grabatum miseriae, expressius Septuaginta uiri lectum doloris putauerunt esse dicendum.