Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et non tradat eum in manus inimici eius. quis est inimicus nisi leo ille qui circuit rugiens, quaerens quem deuoret? alii habent Graeci: e t non tradat eum in animas inimicorum eius. animas pro manibus posuit , eo quod inimicorum animae bonis insidientur et cogitationibus suis iustum conentur euertere. dicuntur et animae pro hominibus: omnes animae septuaginta quae descenderunt in Aegyptum. ideo et Dauid maluit dei se committere potestati quam insidiis inimicorum, qui parcere sua uoluntate nescirent.