Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Bono ordine, qui in superiore psalmo dixit: ecce uenio, in hoc iam uenit et patitur. et ideo quadragesimus psalmus inscribitur, quia quadraginta diebus ieiunauit dominus Iesus, ut eo numero consummaret hominis qui perierat perfectionem. sicut enim per appetentiam interdicti fructus amiserat gratiam, ita per ieiunium reparari eius uirtutem oportuit, ut, qui perierat in Adam, repararetur in Christo. ideo ergo in f inem, quia ipse finis est spei nostrae, ad ipsum studia nostra dirigimus, ad ipsum