Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Haec sunt, quae in hoc psalmo (ardua) arbitrati sumus. reliqua plana et facilia nec indiga interpretationis aestimauimus, cum, si in tractatum incidant in alio psalmo, in quo uidentur esse repefita, rectius prosequemur fauente domino Iesu, cui est laus, honor, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.