Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sunt ergo et uerae insaniae et forsitan prophetarum, qui in excessu mentis positi prophetabant repleti dei spiritu, ut quibusdam insanire uiderentur, cum propriae salutis immemores nudi plerumque et excalciati, sicut Esaias sanctus, per populos currerent, uociferantes non quae ipsi uellent, sed quae a domino iuberentur. ex his igitur intellegitur affluxisse remedium salutis, quoniam qui expectabatur adest.