Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid multa? de illo aerumnoso peccatore beatus homo [*](1 cf. II Cor. 4, 6 cf. Ps. 39, 2-3 5 cf. Col. 1,12sqq. 8 cf. Rom. 1, 24 llcf. Col. 2,7 12 cf. Ps. 39,3 13*ICor.lO,4 17 cf. Ps. 39,3-4 20 cf. Matth. 19, 27 22 cf. Matth. 5, 44 23 cf. I Cor. 4,12 24 cf. Eph. 2,9. Matth. 22, 30 ) [*]( 1 uoces deprecationum (ia deprecationes v 2 fecis codd. 3 dimersi AC 4 se a eruere] cauere BC 5 multiplici BfJ 7 cenolenta A cenulenta cet. coenulenta av 10 dominici] domini ABav corporis] add. passionibus Am2av, cf. pag. 217,14 . 223, 9 13 pedis B 19 ymnum BC 22 ansimus A auximus BC 23 nesciamus BDF 24 iactare]laedere« laudare coni.v, cj. Explan. ps. 43, cap. 48 extr. celare] desperare cc, c/. exempli gratia Explan. ps.43, cap. 22 med. et 67 exir. 26 quia « multum Bm2C )

216
factus est iam non respiciens in istius mundi uarias uanitates; u anitas enim uanitatum et omnia uanitas totus hic mundus est, sicut dixit sapiens Salomon. quid enim nisi uanum est ea sequi, quae perseuerare non possunt et omnia tamquam umbra praetereunt? insaniae autem falsae aut certamina ista bellorum, in quibus pro temporali possessione sanguis tantus est fusus, aut contentionum theatralium dissensiones aut circensium plena furoris studia declarantur aut haereticorum doctrina feralis aut pseudoprophetarum in modum oraculorum caelestium simulati gestus, uerba composita. sic enim dixit propheta: beatus uir cuius est nomen domini spes eius, et non respexit in uanitates et insanias falsas.