Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Qui autem praedicat in ecclesia magna, non abscondit iustitiam dei in corde suo, sed exaltat uiribus uocem suam, annuntiat Christum. non timet eum coram populo praedicare, non erubescit crucem eius, sed gloriatur in illa domini passione. non sequitur litteram legis, sed eruit profunda mysteria, quibus reuelet domini Iesu gloriam, quem lex significauit esse uenturum ad ecclesiam quae magna est congreganda. iustitia igitur fides est. denique credidit Abraham deo et reputatum est ei ad iustitiam. ecce labia mea non prohibebo. domine, tu cognouisti. sic et alibi: tu cognouisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Ad patrem dicit: iustitiam meam non abscondi in corde me o, ueritatem tuam et salutare tuum dixi. totus ex persona Christi psalmus iste est. ideo \'iustitiam meam1 dicit, licet non arroganter et homo possit dicere iustitiam suam, qui deo credit et fidem suam sibi reputari ad iustitiam confitetur. ueritatem et misericordiam diligit, qui fidem praedicat ueram et peccata dimittit. ideo enim Christus aduenit, ut fidem statueret, remissionem tribueret peccatorum.