Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Qui eleuauerit uocem suam, hic potest dicere: bene nuntiaui iustitiam tuam in ecclesia magna. quid est quod addidit \'magna\', nisi quia fuit ante non magna? quae est magna nisi de totius orbis terrarum partibus congregata,

quando ab oriente -et occidente, septentrione et meridie -populi gentium sunt uocati? ubi tamen legimus alibi magnam ecclesiam: confitebor tibi. domine, in ecclesia magna, in populo graui laudabo te, ibi ergo ecclesia magna ubi populus grauis, hoc est non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere et surrexit ludere. grauis populus est qui fidem deo suo seruat et qui non aliqua leuitate [*]( 6 *Esai. 1, 3 10 Ioh. 7, 38 15 Ps. 45,5 15 *Ps. 92, 3-4 17 cf. Ps. 148, 4 18 *Ps. 39,10 22 cf. Luc. 13, 29 24 *Ps. 34,18 26 *Ex. 32,6 ) [*]( 1 conferunt JIC conserunt Bml qualis Bml 4 cristum B 5 recepit] receperat a 7 asina F israhel F 9 operatus est aav 11 dixit F 15 hiis B 16 post suam ald. eleuabunt flumina fluctus suos v 18 eleuarunt Bml eleua*t (n eras.) D eleuauit E eleuat F 21 congregata partibus Fml 22 post quando t. J. add. uenient Bm2 et ab occidente A, deinde meridie s. l. add. et septentrione B septemtrioue F et a meridie BCll, om. A 23 ubi] alibi v tamen] add. lege C, del. m2 alibi om. v 28 mutatur Fml )

229
mutetur neque nutet et fluctuet, sed caritate sit fundatus in Christo, ut possit dicere: confido enim quia neque mors neque gladius neque tribulatio separare me possit a caritate dei quae est in Christo Iesu.