Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed uideamus sequentia, repetito tamen uersiculo de quo uidetur esse tractatum: ecce uenid, u t f aciam uolunt atem tuamy deus meus, uolui, et legem tuam in med-io cor dis mei. bene nunti aui iustiti am tuam in ecclesia magna; ecce labia mea non prohibebo. domine, tu cognouisti iustitiam tuam; non abscondi in corde meo.

de supeiiore itaque uersiculo intellegimus: ecce uemo: non solum uoluntatem tuam faciam, sed etiam legem tuam in medio cordis mei\'. alii habent: in medio uentris mei. est enim uenter et mentis, qui semina concipit sensuum, de quo Esaias dixit: in utero accepimus et parturiuimus spiritum salutis. hoc utero partunuit et Paulus, qui ait: filioli mei, quos ego parturio, donec formetur Christus in uobis. Christus ergo non ir.

corporeo, sed in animae quodam uentre formatur. hoc uentre apostolus genuit, sicut scriptum est: ego uos per euangelium genui. ideo alii habent: in medio cordis, alii: in medio uentris, ut interioris hominis uentrem intellegas, qui in medio esse cordis accipitur, in quo naturalis legis praescripta seruamus, quae non solum custoditur , sed etiam fit in cordibus nostris. unde et scriptum est, quia non solum auditores legis iusti sunt apud deum, sed etiam factores legis iustificabuntur.