Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique in paradiso, ubi semper matutinus dies, uesper est factus, quoniam omnia tenebrosa peccata sunt. ideo habes, quia audierunt uocem domini dei deambulantis ad uesperam in paradiso. simul cognosce mysterium. mane errasti, ad uesperam liberaris. quomodo enimuespera, ubi Christus est?

nam licet sedes eius supra caelum caelorum, tamen in sanctis suis Christus est. quomodo ergo uesper ubi deus est, cum deus lux sit ? denique Saulo in itinere lux refulsit, quando ei Christus occurrit, unde etiam lumine dei refulgente caecatus persecutor. cur ergo caecatus, nisi quia non agnouerat Christum? nam si cognouisset lucis arbitrum, non amisisset lumen oculorum. denique et ubi agnouit recepit. iudicio est quod non nouerat Christum, quia audita uoce: Saule Saule, quid me persequeris? respondit: quis es, domine? non quaesisset quis esset, si cognouisset.

unde et dominus quasi ignoranti dicit: ego sum Iesus quem tu persequeris. durum tibi est aduersus stimulum calcitrare. et ille dixit: domine, quid me facere oportet? uide congruentia utrorumque magisteria. medicus minatur ut corrigat, tenet ut curet. aeger primo medici personam requirit, si sit idoneus a quo sanari se posse praesumat; ubi medicinae audiuit auctorem, remedium poposcit, salutem inuenit. denique ab accedente non solum expulit caecitatem, [*]( 4 *Gen. 3, 9 8 *Gen. 3,8 11 cf. Eph. 1,20--21 12 cf. I loh. 1, 5 13 cf. Act. 9,3sqq. 18 Act. 9, 4-5 20 *Act. 9, 5-6 ) [*](2 Christo] add. non Cm2av 3 requiret B 6 matutinus] add.entBCftav 7 omnes B hominis p peccata tenebrosa av ideoque fJav habes quia om. /3 9 . 10 uesperum fJ 9 misterium ABfi 10 liberaberis BCmlftav. 12 uespera {iav 13 Saulo in] in alio fJ 14 caecatus] add. est BCfJb 16 amisset A 17 innouerat BCml agnouerat jS agnouerit av quia scripsi qui coid. av 20 lesus] add. Nazarenus Cv 21 est tibi BC aduersum Bml 23 oportet tacere (iau utrumque Bml utrimque (tav 25 se posse om. BCml posse om. ACm2 27 ab orn- BCmlfia accedentem fJat 8. scr. uel ab accendente Cm? )

227
sed etiam lucem quam non habuerat accepit, ut Christum uideret quem antea non uiderat.