Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Subtexuimus ista propter illum uersiculum, quia dixit: ut faciam uoluntatem tuam, deus meus, uolui, hoc est: diuinitatis mihi tecum, pater, una uoluntas est, et quia una uoluntas, una substantia est et inseparabilis maiestas et potentia trinitatis. sed alia uox carnis, et tamen ad uoluntatem dei et ipsa consensit dicens: non quod ego uolo sed quod tu uis, et alibi: si non potest hoc transire nisi illud [*]( 2 . 6 cf. Matth. 27, 3-4 14 Luc. 23, 43 21 *Ps. 39, 9 25 *Matth. 26, 39 26 *Matth. 26, 42 ) [*]( 1 ipsi om. VF reus BCmip 2 peccuniam CE, om. A refutauit AC reficiari B, cf. p. 243, 5 condemnauit] ccntemptus a, fort. condemnans 3 auctori a perfidae AmWm2 4 accusatur AC accusatus B proditur BCml 5 acerbatur sc ipsi aceruatur cvJd. av 7 acceperunt a 11 cognouerunt AC christum B 14 uos Bml limen bis BCfiav 19 et om. BCmlfi 20 dixi BC 22 diuinitates Cml est una uoluntas fJ et om. C/9 pater, una uoluntas est, una substantia est, quia inseparabilis a 23 est] add. quia (iv \'7)1\'. et om. {J 24 consensit ct ipsa BC 26 illum B )

224

bibam, fiat uoluntas t u a. communis affectus est mortem timere, quem suscepit Christus, ut crucifigeret, sicut crucifixit, et carnem; mihi enim est luctatus, ut mihi uinceret. etsi caro Christi fortis nec peccato obnoxia, tamen peccata suscepit; infirmitate3 suscepit, etsi nihil habuit quod doleret. denique audi dicentem:

quia pro nobis dolet, donec eiciat in ueritate iudicium. non enim alteram carnem, sed hanc suscepit, ut apostolus docet dicens: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc inmortalitatem. etsi de uirgine natus et sancto est spiritu, tamen hominis est filius, quia homo uirgo. et ideo quod natum est ex carne caro est et qui natus est de homine homo dicitur, mediator dei et hominum homo Christus Iesus.

Propteiea incorruptibilis suscepit hanc carnem, ut faceret incorruptibilem, et inmortalis, ut faceret inmortalem. si quis ergo eum sequitur, induet inmortalitatem; si quis uoluntatem eius facit, non morietur in aeternum, sed dicet ei Christus: hodie mecum eris in paradiso. quid est \'hodie\'? hoc est: de nocte transisti, mecum eris in lumine;

noli tenebras formidare quem aeterna lux suscepit. pulchre etiam subiunxit: mecum eris in paradiso, hoc est: noli dubitare de carne, et me in carne uidisti. noli timere, ne et tu cadas de paradiso sicut cecidit Adam, sed audi quia mecum eris, quo cadere praesente non possis.