Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique ut aduerteremus, quod secundum hominem loquitur, paulo post dixit: ecce adpropinquat hora, ut filius hominis tradatur in manus peccatorum, et Iudae osculanti ait: Iuda, osculo filium hominis tradis?, hoc est: uenenum infundis osculo quo gratia caritatis infunditur, osculo quod sacrae pacis insigne est, osculo quo amicitia fida firmatur, osculo quo fides sancta signatur? hoc ergo osculo tradis periculo quem propter osculi commercium uenerari

deberes, et tradis filium hominis homo, qui propter hominum salutem descendit de caelo? sic enim scriptum est:.filius hominis qui estin caelo, ipse est qui descendit e caelo. filium hominis tradis qui te ex peccatore apostolum fecit, filium hominis tradis qui uenit, ut in sanguine suo omnium peccata dilueret? ego osculum non nego; ipse uideris qui uiolaueris osculi sanctitatem. aut non legisti, quod utilia sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici? nec inmerito grauiore

telo tantae dignationis percussus est ludas quam si eum fulmine perculisset. denique patientiam domini ferre non potuit qui [*]( lPs. 91,7 6 *Ioh. 6, 68 10 Matth. 26, 45 12 Luc. 22, 48 18 Ioh. 3,13 *Eph. 4,10 24 *Prou. 27, 6 ) [*]( 1 intellegit BC 2 cognoscet scripsi cognoscit codd. av, add. ea puu uitellegit Afiav 3 non stultus] iustus « 7 non] nos Bb 8 relinquimus BC, cf. Expos. ps. 118, tractat. 9, cap. 22 9 loquuntur Bml locutus sit {J locutus esset av 15 signatur] firmatur a 16 commertia {J 20 e] de B{J 21 tradis om. F 23 uiolauerit ABml aut] an av 24 utiliora av sunt om. fJ 27 qui — 223,1 prodidit] quo maiorem prodiit (prodit B) AmlBCml quo in maiorem reatum (errorem suum, s. scr. uel reatum C) prodiit Am2Cm2 et in mg. a )

223
maiestatem prodidit, adeo ut sibi ipsi tanti sceleris reatus non posset ablui. itaque a biL, pecuniam refudit, hoc est condemnauit auaritiam suam tantae impietatis auctorem, pretium perfidiae synagogae reddidit. non excusatur proditor, qui paenitentiae locum inuenire non potuit, sed acerbatur sacrilegium Iudaeorum, qui etiam proditoris uocibus arguuntur. ille suum crimen agnouit, dicens quod tradiderit sanguinem iustum; isti et pretium sceleris receperunt et acrioribus studiis iustitiae principem persecuti sunt.

ideo ad istorum omnium perpetuam condemnationem latro crucifixus absoluitur, quia ille Christum in suppliciis agnouit suis, quem isti in beneficiis non agnouerunt, et peccatum suum confessus est Christo qui sciret ignoscere, quia in crucesuaregnumdomimmenteeonspexit, quod in conuiuio Christi ludas uidere non potuit.

ideo precationem latronis uox secuta est caelestis huiusmodi: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. tripudiabus, draco, quod apostolum subtraxeras Chri?to: plus amisisti quam sustulisti, qui latronem uides in paradisum esse translatum. nemo est qui possit excludi, quando receptus est latro minister tuus et eo peruenit, unde ipse deiectus es.