Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quomodo praesciuit se sicut agnum esse ducendum, et quo duceretur nescisse se dicit? aut quomodo in superioribus per os ipsius Dauid ait: deus deus meus, quare me dereliquisti? quomodo derelinquitur a patre filius qui ait: e t non sum solus, quia pater mecum est, et alibi: traditus sum et non egrediebar, et alibi: exsurrexi et adhuc tecum s u m, nisi ut aduertas, quod hominum sensum exprimit, qui putant se a domino suo, quando sunt in periculis, derelictos?

denique audi quod sequitur: 1onge, inquit, a salute mea uerba delictorum meorum, hoc est: alia uerba sunt delictorum, alia sacramenta salutis aeternae. non praeiudicant uerba uirtuti; suis uiribus substantia diuina fulcitur: homo uidetur, homo auditur, deus in operibus agnoscitur. et tamen de hoc homine dictum est: et homo est, et quis cognoscet eum? quid est \'quis1? non quo nemo, sed quo rarus, quo sapiens, sicut illud: quis ascendet in montem domini? quis [*]( 2 *Matth. 26, 39 7 *Hier. 11, 19 9 cf. I Cor. 2, 7 10 cf. I Cor. 1, 30 12 Ps. 21, 2 14 Ioh. 16,32 15 Ps. 87, 9 16 *Ps. 138,18 19 Ps. 21, 2 24 *Hier. 17, 9 26 Ps. 23, 3 *Os. 14,10 ) [*]( 3 quod {Jav utique] add. non {Jav 4 promtiores B sumpsit £ 5 iudicii sui ultimi F 6 et om. AC 7 yeremiam B yheremiam C ieremiam cet. 9 arcario AB archario C archano p encarrauit a 13 meus] add. respice in (om. (J) me fiav delinquitur (sic) B 16 et surrexi codd. 17 auertas B exprimit sensum DF 18 derelicti (re s. lin.) B 21 sacramenta om. F uirtutis A uirtutes ,3 22 suis om. a uiribus] opiribus Bml operibus Bm\'?C 23 cognoscitur Bml 21 cognoscit A agnoscet B agnoscit C 25 illut Bml )

222

sapiens et intelleget ea? denique alibi: uir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec. et tu ergo, cum legis euangelium, quasi sapiens et non stultus cognosce quae legis; inluminet te sapientiae fulgor aeternae. uerba quidem sunt, sed et ipsa mundant et ipsa inluminant et ipsa confirmant et ipsa uiuificant. unde ait Petrus: domine, ad quem ibimus? uerba uitae aeternae habes, et non relinquemus te.