Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed forte dicas: \'quomodo in euangelio dixit: pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc; sed non sicut ego uolo sed sicut tuuis?\' et uidetur esse distantia uoluntatis. uerum intellegimus aliud esse quod secundum unitatem diuinitatis exprimitur, ubi dicit: ego et pater unum sumus, aliud quod secundum hominis est locutus affectum, quem imbuit cautum esse debere nec prae-

sumere quod facile implere non pos°it, ne, dum praemium quaerit, incidat sacrilegium . unde ait: cum persecuntur uos in hac ciuitate, fugite in aliam. merito ergo et hic subiturus corporis passionem coepit contristari et maestus esse et assumptis Petro et duobus filiis Zebedaei: tristis est anima mea. ante praemisit et subiecit postea: uigilate et orate, ne intretis in temptationem; spifitu-s promptus est, caro autem infirma. uides ubique eum secundum 30 [*](5 *Esai. 30,1 15 Ps. 53, 8 16 *Matth. 26, 39 20 Ioh. 10, 30 24 *Matth. 10, 23 27 cf. Matth. 26, 37 Matth. 26, 38 28 *Matth. 26, 41 ) [*]( 1 peccata DF 2 hostilibus odiis {J 3 eius om. ft 5 ue codd. necauerunt F 12 intelligas f3 13 est uoluntatis est A 16 dixit in euangelio fJ 19 uidetur] add. quidem av intelligamus Fm1 22 innuit cf 24 persequentur fiav (Uulg.) 25 alia AC .26 asumptis C 27 zebedei uDFa 29 promtus BC 30 eum ubique C )

221
hominem loqui, secundum hominem orare, secundum hominem tristem esse, secundum hominem dixisse: pater meus, si possibile est. quid utique inpossibile deo ? sed hominis est.

dubitate, dei confirmare. ideo promptiores assumpsit quasi electos ultimi iudicii sui testes, qui uerborum eius agnoscerent sacramentum. denique alii dormiebant, isti soli fida mente uigilabant. unde et per Hieremiam nondum suscepto corpore ipse ait: ego sicut agnus ductus sum et nesci . quid est quod nesciat sapientia dei quae in arcano patris semper est ? et ideo enarrauit omnia filius dei, quia dei patris ipse sapientia est.