Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

In superioribus psalmis paenitentiam praedicauit, deinde de patientia sua et perturbatione hominis est locutus. in tricesimo autem et nono psalmo nouum adnuntiat testamentum; qui enim malorum paenitentiam agit expectat, sed non est perfecti expectare, sed expectasse; nemo enim, nisi qui perseuerauerit usque in finem, saluus erit.

Ideo addidit: expectans e.xpectaui dominum. ubi ergo recte hoc dicitur nisi in euangelio ? in quo iam nobis qui expectabatur aduenit, in quo iam nobis non legis caligat umbra, sed [*](1 *Ps. 38,13 ) [*]( 3 exsilium Ev 4 religatus codd. a 9 lesum] add. Christum tfav, cf. pag. 183, 8 cum] in /3 laus] add. cum quo tibi est laus (i 10 a] in a 11 amen om. F add. Finit (Explicit C) psalmus XXXVIII. Incipit psalmus XXXV IIII mo uo (XXXVIII B) a Explicit de psalmo XXXVIII. Incipit d\'e psalmo tricesimo nono P ) [*](praescribunt: Psalmi (In psalmum v) XXXIX enarratio av ) [*]( 17 cf. Matth. 10, 22 19 Ps. 39, 2 ) [*]( 14 de om. AC pacientiae A sua et] suae a perturbationis BC hominis] nichil hominus (hominis Bml) BC trigesimo Bmlb 15 et om. fJ enim om. a 16 malorum] earum B, om. F 19 dominum] add. et intendit mihi DF 20 recte om. Av hoc recte fJ qui - 21 nobis om. AC qui] a quibus (ia 21 exspectabatur Bv )

215
ueritas fulget, quia Christus inluxit, qui exaudiuit deprecationem suorum et eduxit nos de lacu miseriae et de luto faecis, ubi iam demersi tenebamur nostrorum uoragine peccatorum et totus homo noster inhaerebat nec poterat sese animus noster eruere, obrutus multiplicis labe flagitii.