Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Non ergo definitiue dicit \'non ero\', quia alibi dicit: psallam tibi in cithara, deus, sanctus Israel. gaudebunt labia mea cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti; de redemptione ergo praesumit. et alibi audi dicentem: placebo domino in regione uiuorum; erit ergo, qui placere praesumit. potest et [*]( 7 *Luc. 12, 47—48 16 Luc. 6, 21 21 Ps. 38,14 23 cf. Ezech. 31, 14 cet. 26 *Ps. 70, 22-23 29 Ps. 114, 9 ) [*]( 1 non audiuit] add. sed fJav 2 audiuit ecclesia dei Cfi tert. in om. BCml penitentia F poenitentia a 9 . 10 uapulauit BC 13 hiis E iis av 14 exsilio Ev 16 qui] add. nunc av 22 utrumque hiis E iis av 23 consummetur Fml 25 diffinitiue C qui DFa 26 cythara BCE sanctus deus Fm1 )

214
sic intellegi, quia dixit: aduena ego sum apud te in terra et peregrinus sicut omnes patres mei et ideo remitte mihi, ut peregrinus esse desinam;

remitte mihi exilium quo relegatus sum. si remiseris, antequam discedam hinc, non ero amplius exui atque peregrinus; cum enim tu lemiseris, non ero peregrinus, sed ciuis ero sanctorum tuorum, ero cum patribus meis qui et ipsi fuerunt ante peregrini, nunc uero iam ciues sunt. ero domesticus dei, ut poenam non timeam, gratiam merear per dominum nostrum Iesum, cum quo tibi est laus, honor, gloria, perpetuitas cum spiritu sancto a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.