Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo iustus, etsi amicus ei est insolens, dolet pro amico, quia ita amicus suus labitur, quia a temptatore impellitur. si pro amico dolet, multo magis pro uxore, pro filio, si eos quoque sibi insolentes experiatur, et si frater exagitat, ut Esau sanctum Iacob, dolet et quaerit sibi fratrem reconciliare uel fugere a facie eius, ut Rebecca suadebat, ne iracundia fratris occasionem nocendi aliquamrepperiret, et si proximus aut domesticus, dolet, et si minister aut libertus

aut seruus, fert patienter et in his omnibus tacet, ne ei respondeat a quo eum cernit impelli. conuiciatur ergo ex domesticis aliquis : dolet et tacet; conuiciatur libertus: tacet; conuiciatur seruus: tacet. sic uincitur qui laqueum eius animae per escam uocis extendit. tace ergo et tu, cum tibi indignus\' conuiciatur, tace, cum tibi seruus et maxime tuus contumeliam facit, et dic in corde tuo: ego taceo, tu autem ne taceas, domine, et adde: n e discedas a me, ut Dauid propheta dicebat, hoc est: ne solum me inpugnantibus derelinquas; non est enim solus cui deus praesens est. accipe testimonium: ecce, inquit, uenit hora ut dispergamini unusquisque insua etmesolum [*]( 5 cf. Matth. 10, 36 15 cf. Gen. 27, 41 sqq. 24 *Ps. 34, 22 27 *Ioh. 16,32 ) [*]( 1 quid Fm1 2 eius] suis av iis Eav sequaces] se uasa « et in mg. a (c/. II Tim. 2, 20-21) 3 in] add. illo av 4 abesalon A liber Aml atque om. BCpav 5 domesticus — etiam om. C exsagittent A 6 ergo F aduersus av 8 lacescit AB 9 quo] quanto (i 11 ei] eius fJ 12 ita] iccirco DF idcirco Eav, cf. Explan. ps. 43, cap. 54 13 dolet] debet a 16 reperiret fJav 17 aut si minister C 24 addas fJ 26 enim solus est C 27 inquid B )

191
relinquatis; sed non sum solus, quoniam pater mecum est.