Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Iustus ergo aduersus insolentes sibi tacet, iustus orat. audi iustum orantem: pro eo ut me diligerent detrahebant mihi, ego autem orabam. iustus maledicentibus sibi benedicit, ut faciebant apostoli, sicut Paulus asserit dicens: maledicimur et benedicimus. iustus diligit inimicos suos. uide quemadmodum paulatim per gradus singulos ascendere docetur ad incrementa uirtutum dicente domino: diligite inimicos uestros.

iustus orat pro calumniantibus, quia et hoc praecepit dominus adiungens: benefacite his qui oderunt uos, orate pro calumniantibus et persequentibus uos. ipse est per omnia iustus, qui haec custodit et seruat, primum quia tacet et non respondet inimicis, deinde quia orat, hoc est non est otiosus affectu. et qui orat bona orat, non ea quaecumque possint suo inimico nocere. plus est ergo orare quam tacere. iustus maledicentibus sibi benedicit.