Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique addidit: audemus ergo et confidimus magis peregrinari de corpore et adesse ad dominum. \'audemus\' praesumptionis in deo fidei, non temeritatis est uerbum, et \'confidimus\' id est: uolentes adquiescimus et optantes, non plenioris scientiae auctoritatem uelut principaliter nostro iudicio dependentes uolumus uerum esse quod cupimus, ut appropinquemus ad dominum, a quo nos uidetur futurorum et praesentium distantia separare. audemus ergo adesse, et ideo, inquit, conitimur. cognoscis uerbum uolentis adhuc peruenire, non eius qui peruenerit; affectus igitur in hoc sermone, non effectus ostenditur.

denique ipsum affectum sui sermonis interroga, immo audi dicentem uel potius audi dubitantem, cum dicit: ideo conitimur siue absentes siue praesentes placere illi, absentes adhuc per fidem, praesentes per speciem. unde et hoc potest intellegi, quod et hic positi et illic placere e nostro iudici, redemptori quoque nostrarum desideramus animarum. necesse est enim nos ei assistere per speciem, ut unusquisque. operum suorum merita dignae adipiscatur sortis examine, uel iustus in requie [*](2 Ps. 38,13 4 *IICor. 5, 6 5 II Cor. 5, 7 8*11 Cor. 5,8 16.20 ♦II Cor.5,9 ) [*]( 1 nunc] add. quod B, om. {la 4 in hoc corpore fJav 6 tamen om. av 7 ad faciem lis ACml aenigmate] imagine fJ et in mg. a 9 de] a fia, om. v 10 esse fJ in om. AmlBCmlfia deo] et {la 11 ueritatis « confidimus scripsi consentiosus AmlB consentiosos Am2 consentiosi sumus (osi sumus ih ras. m2) C consentimus ftav 12 obtantes BC pleniores Cml 13 defendentes fJa 14 a] et (i uidetur] s.scr.m2 uel uidemurC 15 futuros ABCml et om. A praesentia DEmlF 16.20 conicimur A connitimur Cftav 18 tenditur B auditur fJ affectum] testem pav 19 interrogo BC pr. audi] uide Fa 22 per speciem praesentes per fidem tr. C potest et hoc F 23 redemptorem Bm\'2Cml, add. nos BCml ) [*](14* )

212