Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo sapiens, qui cognoscit huius saeculi uanitatem, non diuturnam uitae huius precatur usuram, sed ad illa aeterna festinat et labore huius corporis et dolore gestit absolui, sicut propheta desiderasse cognoscitur dicens: e xaudi, domine, or ationem m eam et depr ecationem meam, auribus percipe lacrimas meas. ne sileas a me, quoniam ego aduena sum apud te in terra et per egrinus sicut omnes patres mei.

aliud est incola, aliud aduena, aliud accola: incola qui de loco est et genitalem locum incolit, aduena qui aliunde uenit, accola qui ad tempus colit et mutatur annorum uicibus. hoc est ergo quod dicit Dauid: \'apud te alienus [*](5 *Esai. 59, 6 9 Matth. 11, 8 21 *Ps. 38,13 ) [*]( 1 ne] nec fJ (ne Fm2) 2 exercere fJ nulla codd. uv, correxi 4 decorari fJ 5 ysai (-y- C) ae Cfi texunt istiJ texit intigni B isti — 6. unius om. fJa 6 diei] dii B diurna B diu fJ 7 se diuiditur (pr. di a. l. B) BC scinditur fiav 8 aliquid Bml 9 docet Cml 12 araneae ABml diebus semper (s. d. Eml) ac noctibus fJ 13 nullaque BE 14 omnis homo Eml est omnis homo DEm2F 16 in ipsofJav in questu (uestu in ras.) A in queso (s. n scr. r) B in questu (u in ras.) C 17 molnmine Bml 22 pr. meam om. BCft 23 ego om. fJ aduena ego Bv 24 aput Bm1 25 alius (ter) BCgtav )

211
sum, dum in terra sum; non sum nunc paradisi tui incola\\ unde exposuit hoc ipse subiciens: et peregrinus sicut omnes patres mei. quod aperuit et apostolus - Paulus, assereils quoniam, cum sumus in corpore, peregrinamur a domino, quia, etsi fides in nobis est, per fidem tamen ambulamus, non per speciem, id est non iacie ad faciem quasi praesentes; ambulamus enim in aenigmate adhuc, non m uentate.