Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique angelus in circuitu est hominis, qui praetendat, ne quis noceat ei. non discedit angelus nisi iussus a domino, ut suus athleta decertet. ergo quasi substantia domini praesumit ueniam sibi iniquitatum suarum a conditore suo posse concedi et ideo rogat, quia nouit auctorem suum misericordem.

deinde, quia datus sit in obprobrium, non resistit,. sed patitur aduersum se assistere peccatorem et silet substantiae suae conscientia, quae bona est, et potest corporis ferocitatem refrenare, ut uirtus succedat, culpa ponatur. postremo, quia factus a domino est, citius sibi posse donari. peccatum confidenter aestimat, qui fortitudinem manus domini potuerit sustinere.