Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ergo obprobnum prodest. sed quid est quod add?dit: quoniam tu fecisti me? nonne ideo ommutuisse se dicit et non aperuisse os suum, quia agnouit domini uoluntatem, et propterea patienter se pertulisse, ut satisfieret domino per obprobrium pro peccato?

Unde et adiunxit: amou e a me plagas meas. quomodo hoc sibi congruit? in superiore psalmo flagellis se optulit, hic flagella a se postulat amoueri, nisi quia soluit iam de manu domini duplicia peccata sua erubescendo, obprobria sustinendo. conpunctiones cordis sui sunt et cogitationum, sunt et increpationum flagella. uideamus tamen ne ideo dixerit ante deum esse substantiam animae suae, quia non inpugnaret aduersarius eam, nisi potestatem accepisset a domino; quod enim fecit dominus, et tuetur.