Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nonne illud in umbra erat sacrosancti huius mysterii sacramentum? nonne in umbra erat aqua de petra quasi sanguis de Christo, qui fugientes se populos sequebatur, ut biberent et non sitirent, redimerentur et non perirent? sed iam discessit umbra noctis et caliginis Iudaeorum, dies appropinquauit ecclesiae. uidemus nunc per imaginem bona et tenemus imaginis bona. uidimus principem sacerdotum ad nos uenientem, uidimus et audiuimus offerentem pro nobis sanguinem suum.

sequimur ut possumus sacerdotes; ut offeramus pro populo sacrificium etsi infirmi merito, tamen honorabiles sacrificio, quia, etsi nunc Christus non uidetur offerre, tamen ipse offertur in terris, quia Christi corpus offertur, immo ipse offerre manifestatur in nobis, cuius 25 sermo sanctificat sacrificium quod offertur. et ipse quidem nobis apud patrem aduocatus adsistit, sed nunc eum non uidemus; tunc [*](1 cf. Ioh. 11, 43—44 2 cf. Matth.8,29—31 4 *Matth. 12,27 7 cf. Hebr. 10,1 11 cf. 1 Cor. 10,1-4 15 cf. Ioh. 4,13 25 cf. I loh. 2, 1 ) [*]( 2 audiuit] add. et Bv fatebantur bis fJau 3 quia fJu filium dei (i fatebantur om. B in ipso uel] ipsum quia (iav 4 ut addidi est] add. enim v 5 dei] add. ego F in lieelzebub it mg. a 7 uero imago BCml ueio om. DFa in caelestibus — 9 ueritas om. a 9 celebratur B 12 et mari (in om.) v 13 misterii aDFm2 ministerii Fml 14 in om. a 15 de] et p B ex fiav que fJ quae au sequebantur Bml 16 dicessit DFml 18 et om. BC 19 uidemus Aml aduenientem C 20 sequamur Bmla 22 honorabilis Bml 23 quia] quanJo -iav 24 ipse] add. se s. 1. A manifestatur offerre DEmlF. )

204
uidebimus, cum imago transierit, ueritas uenerit. tunc lam non per speculum, sed facie ad faciem ea quae sunt perfecta uidebuntur.

Ascende ergo, homo, in caelum et uidebis illa, quorum umbra hic erat uel imago; uidebis non ex parte, non in aenigmate, sed in consummatione, non in uelamine, sed in luce. uidebis uerum lumen, aeternum atque perpetuum sacerdotem, cuius hic imagines uidebas Petrum Paulum Iohannem Iacobum Matthaeum Thomam. uidebis perfectum hominem iam non in imagine, sed in ueritate; qualis enim caelestis, tales et caelestes, utique et ipsi iam in gloria uel decore, iam in resurrectionis gratia, non in corpore mortis et corruptionis deformitate.

Uide ne eo deferas imaginem terrestris, ubi lux caelestium est. hic si quis tyranni imagines habeat, qui iam uictus interiit, iure damnatur. quomodo tu hostis et aduersarii imaginem in ciuitatem ueri imperatoris inducis, nisi ut ipse te damnet ? et si uolueris imaginem terrestris inferre, contradicet tibi princeps istius mundi; dicet: \'mea est imago haec et quae offers mea sunt\'. quid facies deprehensus , cum tibi dixerit: \'mea est auaritia, mea est ambitio, meae diuitiae, quarum imaginem in te recognosco\' ?

ipse est enim aduersarius et defensor. quodsi fueris quatslacob, dices Labae qui se transfigurat in angelum lucis: recognosce si quid tuorum in me inueni . tunc ille requiret et non inueniens confutatus abscedet, quia abscondisti atque obliterasti omnia simulacra uitiorum . beatus qui potest dicere: ueniet huius mundi princeps et in me suum inueniet n ihi 1. 25 [*](1 cf. J Cor. 13,12 4 cf. I Cor. 13,12 6 cf. Hebr. 17, 21 9 I Cor. 15, 48 11 cf. Rora. 7, 24 12 terrestris] cf. I Cor. 15, 48 13 tyramti] fort. Eugenius a. 394 deuictus significatur; cf. Thm, Stud. Ambros. pag. 21 adnot. 20 cf. Ps. 8, 3 21 cf. HCor. 11,14 *Gen.31,32 24 ♦Ioh. 14, 30 ) [*]( 1 tunc] cum BmlC tunc iam] utinam {J 2 uideantur BfJ 3 ascendes B 5 consumatione AB ueram lumen] uerum illum DEm2F illum uerum Eml 6 et aeternum (i cuius] qui huius F 7 matheum a 8 pr. in om. AmlBCm lv, alt. om. a 9 quales B 12 est celestium F 13 ti-anni ACDF tirranni B imaginem C 14 damnetur a 15 damnes BCmlfiav 16 niundi] add. et fiav 17 facies] add. ergo F 20 laban BmgC 21 transfijurauit BC 22 inueniet et BCmlft 23 fugatus A confugatus BC oblit(-tt- Ev) erasti ftav oblitus es ACm2 oblitus eris BCml simulachra CDF )

205
quae sua sunt enim quaerit ille, non ista quae Christi. si ergo Christum sequeris, noli quas non habeas affectare diuitias, augere quas habeas, sed diuitem te sibi sentiat pauper.