Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in Chriato enim ambulat qui sequitur euangelium. ideo discipulo suo dicit: uade retro post me, ut me sequaris. ideo errauit populus Iudaeorum, quia in umbra ambulauit; ideo non errat populus christianus, quia in imagine ambulat, habens solem sibi iustitiae refulgentem. bona imago non ceris picturae figurata radiantis, sed plenitudine diuinitatis expressa.

in qua imagine et pater simul uidetur et filius, quia utriusque eorum unitas operationis effulget. etsi iam resurrexerit Christus , tamen in euangelio nobis adhuc eius imago monstratur. lego quod [*](5 . 11 *Ps. 38, 7 14 cf. Gen. 1, 26 *Hebr. 1, 3 18 *Marc. 8, 33 19 cf. Hebr. 10,1 21 cf. MaJ. 4, 2 22 cf. Col. 2, 9 ) [*]( 1 nepotes Am? mpus Bml nepotis (o s. I.) C proprios « aut in] non dicis B conditis {Ja testamentis a scriptis (ia 2 funereo fJa obitu Cm2 abitu A ambitu cet. au 5 congitantem Em1 tesaurizat C 7 relinquit ACm2 relinquid BCml 9 et om. {J 11 tamen] enim (i 13 ad] in fJ 1G sancti] dei v ad — imago om. v ad terras {Jav ut iam] utinam a 17 enim] add. imagine v ambulat om. a 18 suo discipulo v 22 figura A fucatur B fucata (iav fort. recte; cf. Expos.ps.118, traclat.15, cap. 36 23 quia] add. par av utriusque scripsi utrumque cold. av; cf. Expl. ps. 40, cap. 20 e.rtr. 24 resurrexit v 25 ea Bft )

203
Lazarum suscitauerit, et patris opus et filii credo. filius uocauit, pater audiuit, Lazarus ambulauit. lego quia eum daemones fatebantur; et patrem, qui dei filium precabantur, fatebantur et in ipso uel per ipsum eiciebantur, (ut) scriptum est: quodsi in spiritu dei eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt?

Primum igitur umbra praecessitsecuta est imago, erit ueritas; umbra in lege, imago uero in euangelio, ueritas in caelestibus. umbra euangelii et ecclesiae congregationis in lege, imago futurae ueritatis in euangelio, ueritas in iudicio dei; ergo quae nunc celebrantur in ecclesia, eorum umbra erat in sermonibus prophetarum, umbra in diluuio, umbra in Rubro Mari, quando baptizati sunt patres nostri in nube et in mari, umbra in petra quae aquam fluxit et populum sequebatur.