Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et requieuit paulisper, ingemescens humanae condicionis aerumnam, quia dixerat: uerumtamen uniuer s a u finit , omnis homo uiuens, et post diapsalma resumpto spiritu ait: quamquam in imagine dei ambulet homo, tamen uane conturbabitur; thesaurizat, et ignorat at cui congr egat ea. uide quomodo ante asperitatem suae sententiae temperauit, postea rationem suae uocis absoluit. temperauitdicendo, quia in imagine dei ambulat homo.

beatus homo, qui ad similitudinem dei per fidem ambulas; beatus quia in te fidem habes, beatior si auaritiam non haberes. aliud bonum mentis aeternum, aliud uanum carnalis cupiditatis incendium; fides enim deo militatauaritiatemptatori; ista congerit quod sibi prosit, illa quod proficiat alienis. quid igitur tam uanum quam nescire cui laboret heredi ? quis enim scit, si aut filius aut [*]( 8 Ps. 31, 1 12 Ps. 38, 6 14 .18 *Ps. 38, 7 ) [*]( 1 includimur Cm2 induimus fiav ingemiscimus ACfiav 2 herrori Aml terrori BCml et errori ftav affectum BCml 3 nouitate] s. scr. m. 2 uel uanitate C spiritualis v absorbeatur scripsi absorbeat codd. av 6 laboriosam paenitentiam BC 6 gratia] add. sequitur Bm2C 7 absorbitur Bml 8 hic] ibi DF absconditur] absorbetur ABmlC absorbitur Bml 11 ingemiscens Cfiav conditionis codd. av 13 diapsalma] add. Diapsalmatis. hic est. Interpositum in canendo silentium mg. Bml 14 ambulat DF 15 uane om. fi conturbatur av thessaurizat Afi tesaurizat C 16 congreget A 17 rectionem « 19 ambulat C 20 quia] qui (tav 21 utrumque aliut Bml mentis] add. est {Jav 22 dei Bml 24 scit] sciens B scit** C 1 si om. B pr. aut] sibi (iav filios ACml )

202
nepos proprius superuiuat ? saepe aut in tabulis testamenti scriptus heres funesto obitu testatorem praecedit ad tumulum aut heredi-

tatem superstes absorbet aut luxuriosus dissipat aut stultissimus non tuetur aut proscriptus amittit. si quem ergo uideris studiose diuitias congregantem, dicettu:uane conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. neque enim secum potest auferre quae possidet et, cum morietur, relinquet alienis diuitias suas. succedit frequenter inimicus et ingratus et decessori successor insultat; quos ille dilexit iste persequitur, quos ille nutriuit hic uendit.

Graecus tamen non habet: in imagine dei, sed tantummodo: in imagine. in qua ergo imagine ambulat homo ? in ea utique ambulat ad cuius similitudinem factus est, id est ad imaginem dei; imago autem dci Christus, qui est splendor gloriae et imago substantiae eius. Christus ergo imago sancti. ad imaginem haec imago uenit in terras, ut iam non in umbra ambularemus, sed in imagine;

in Chriato enim ambulat qui sequitur euangelium. ideo discipulo suo dicit: uade retro post me, ut me sequaris. ideo errauit populus Iudaeorum, quia in umbra ambulauit; ideo non errat populus christianus, quia in imagine ambulat, habens solem sibi iustitiae refulgentem. bona imago non ceris picturae figurata radiantis, sed plenitudine diuinitatis expressa.