Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: et dolor meus r enouatus est. adhuc in inferiore uirtutis gradu positus haec uerba depromit, quod dolor sibi peccatorum ueterum obiectione renouatus sit, quae deleta iam obduxisse uidebatur obliuio uel bonorum operum texerat compensatio. denique in posterioribus quasi fortior dicit: u iderunt mc et mouerunt capita sua, eo quod minarentur et nocere non possent, et addidit:

maledicent illi et tu benedices. et hoc quasi ualidior loquitur neglegens iniuriae uel pudoris, cui benedictio domini pro omnibus abundaret. ergo in isto psalmo tricesimo octauo quasi in quadam meditatione, nondum tamen in omni locatus perfectione uirtutis dicit sibi dolorem esse renouatum.