Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideo ergo dicebat: ommutui et humiliatus sum et silui a bonis, quia nouerat, quando se humiliare deberet, et nouerat, quando silere deberet. ommutuit, ne ipse litigiosa cum obiurgantibus contentione perstreperet, humiliatus est, ut tumorem deiceret superborum uel ut ipsos, quomodo humiliare se deberent, suo doceret exemplo. siluit a boni;, quia bona conscientia non eget defensione uerborum, quae suo nixa est testimonio, ipsa sui iudex. ideoque iustus dicit: quis contradicat aut quis resistat mihi? et Paulus dicit: mihi enim pro minimo est ut a uobis diiudicer aut ab humano die.

aduersum calumniantes et peccatores iustus suo iudicio contentus est, meritorum autem suorum iudicium Christo reseruat. ideoque addidit: qui diiudicat m.e dominus est. pulcherrime eum iudicem elegit qui nulla fraude fallatur, ut eum nec occulta praetereant nec infirmae condicionis lapsus offendat, qui fragilitati norit ignoscere. ad omnia igitur utile silentium. si peccatum agnoscis, tace, ne negando exaggeres; si non agnoscis , tace securus de innocentia. non [*](1 cf. Hebr. 4, 12 4 *Phil. 4, 11-12 10 Ps. 38, 3 17 *Esai. 50, 8 10 *I Cor. 4, 3 22 *I Cor. 4, 4 ) [*]( 1 tribus] ambabus in ras. Cm2 duabus pav 2 acutum B 5 sum] sciam A 6 habundare ACDF 7 quam — 8 suam om. fia 8 Ariani v sensusque a uigorem el gratiam a 9 uirtutis « propiore praesentabat fJ 10 omutui B obmutui cel. av 12 obmutuitCaau ne] ne et BC et fJ ipsaau litigosa a 13 obiurgantes p perstreperent fJ 14 ut ipsos] sicut ipsi BC quomodo om. BCfJ 15 debere {\'J 16 suo nixa] subnixa B 19 iudicer C 21 contemptus DF 23 eum J enim fJ legit fJ 25 conditionis codd. av nolit fJ 26 scilentium B 27 exageres B ) [*]( LXIV. Ambros. para 6. Petschenisf. ) [*]( 13 )

194
possunt aliena uerba crimen affigere quod propria non recipit conscientia.