Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
egoautem didici in quibussumsufficiensesse. scio et humiliari, scio et abundare. ergo et Dauid non humiliter sentiendo de Christo exaltabat animam suam, quam humiliant et deiciunt Arriani, et exaltando animam suam sensus uigore fideique gratia uirtutem humilitatis pio repraesentabat affectu.
Ideo ergo dicebat: ommutui et humiliatus sum et silui a bonis, quia nouerat, quando se humiliare deberet, et nouerat, quando silere deberet. ommutuit, ne ipse litigiosa cum obiurgantibus contentione perstreperet, humiliatus est, ut tumorem deiceret superborum uel ut ipsos, quomodo humiliare se deberent, suo doceret exemplo. siluit a boni;, quia bona conscientia non eget defensione uerborum, quae suo nixa est testimonio, ipsa sui iudex. ideoque iustus dicit: quis contradicat aut quis resistat mihi? et Paulus dicit: mihi enim pro minimo est ut a uobis diiudicer aut ab humano die.