Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sapientia mentis sublimis est, sapientia autem carnis non debet inflari. humiliabat ergo in ieiunio animam suam, ut castigandum nostrae carnis tumorem doceret, exaltabat animam propheta per sublimem dei gratiam, quoniam et qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. nec solum superbus retunditur et humilis attollitur digna remuneratione meritorum, sicut primum est intellegendum; sed quia 30 [*](6 *Rom. 12, 19 cf. Ps. 34, 13 10 *Ps. 62, 5-6 15 cf. Luc. 16, 22 23 cf. Ps. 34, 13 21 Ps. 130, 2 27 Luc. 14, 11 ) [*]( 2 amico (i 6 uindictam] add. et av 8 in (om. a) eius ad [ia 13 penetralia] bone (t 15 habraae A habrae B abrae F 17 boria] nobis B 20 humiliabam fJ meam F 21 ait] aut Fml 22 is] ex his (hiis E) fia considera fJa 25 ergo] add. dominus (ia Dauid v 26 castigando Cml 30 primo BC )

193
uerbum dei ex omni parte acutum est uelut gladius, qui ex tribus acutus est partibusego arbitror posse intellegi, quia et qui se exaltat nouit se humiliare et qui se humiliare nouit etiam exaltare se nouit. denique Paulus ostendit dicens:

egoautem didici in quibussumsufficiensesse. scio et humiliari, scio et abundare. ergo et Dauid non humiliter sentiendo de Christo exaltabat animam suam, quam humiliant et deiciunt Arriani, et exaltando animam suam sensus uigore fideique gratia uirtutem humilitatis pio repraesentabat affectu.