Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

respondebitur tibi: debuisti ergo agere paenitentiam; dederam remedium, cur refutasti ?\' subtexes pudorem, quod honores tuos erubueris. dicet: \'si tu erubuisti me coram amicis tuis, et ego te erubescam coram [*](1 cf. II Reg. 24, 12-14 9 *Hebr. 12, 6 19 cf. Iac. 2, 23. Sap. 7, 27 2) cf. Matth. 10, 33 ) [*]( 1 sustineant Cml non lego Cm2 dauid sanctum fJ 2 ei om. av conditionibus codd. av 4 est om. fJ 5 fuga B 1 est scripsi et coid. ar 12 cognoscis (ex — as) B et ignoscis ft 13.pluribus F 16 deposcat Cml 17 putas DF ibi A ne F 18 nec [t deflexisse fiav 20 nec] et non F 21 non] ne BC nec fJ multum ista uerecundia av 25 praetendis BCmlfi 23 conditionis codd. av 27 ergo om. (i 28 dicam et BCml dicet et Cm2 23 tuis] meis fJ erubescam te fJ ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenif. ) [*]( 12 )

178
patre meo qui est in caelis. disce uerum esse quod scriptum est, quia est uerecundia adducens peccatum. Dauid in conspectu suo dolorem suum ponebat, ne umquam obliuisceretur; Dauid iniquitatem suam ipse pronuntiabat; Dauid de peccato suo, non de opibus cogitabat; Dauid non erubescebat sua recensere peccata, ne de his erubesceret in meo iudicio constitutus:

et tu erubescebus ? non esset hodie in requie seruulus mpus Iob , si erubuisset tres illos reges amicos suos, non ipse Dauid, si erubuisset delicta propria confiteri. ergo quia non erubuit mihi sua aperire peccata, nec ego erubescam ei mea secreta reserare. et quia uterque eorum non erubuit factorum suorum pretium in mea ponere potestate, meo se iudicio uoluntatique committere, nec ego de talibus

seruulis erubescam, ut appellem amicos qui meam studuerint facere uoluntatem. ideoque quoniam illi ante in maerore, nunc in consolatione; tu quia in deliciis, nunc in suppliciis. chaos inter uos magnum est, ut neque illorum ad te gratia nec tua ad illos possit poena transire.\' audis ergo quid dicat Dauid? audi, dum tibi corrigere et emendare permittitur; si hic emendaueris, illic requiesces. non te dulcia mundi et saeculi huius amoena delectent; graue fel uomere consuerunt. non ille iocunda quaerebat positus in regno, qui eligebat mortem sanctorum quam uitam flagitiosorum.