Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ubi autem non mandatur, ad omnia paratus est dei seruulus, seu corporalem aegritudinem subeat seu fugam a facie inimici siue obitum filiorum, quos non timet praemittere, quia recipere potest inperterritus. nam est sciens, quod, si hic fuerit punitus supplicio temporali, leuare in futurum perpetuae possit poenam aerumnae. rogat ergo, ut recipiatur petitio sua et castigetur ipse, ut recipiatur; castigat criim dominus omnem filium quem recipit.

Si seruulum tuum uideas peccata propria confitentem ultro offerre se poenae, inflecteris, ignoscis: et de domini miseratione diffidis ? iudex ipse, cui non licet in plurimis causis a gladio temperare, quia legibus seruit, potest tamen lucrum donare poenarum, et tu adhuc trepidas, quid a legum domino et misericordiae auctore deposcas, cui lex uoluntas est et donandi ius, si tamen tu petas tibi tua peccata donari nec consideres honores tuos aut erubescas amicos tuos, ne dignitatem tuam flexisse uidearis ?

amicus dei, propheta dei, rex ab ipso electus deo et unctus in regnum flagellis se spontaneus offerebat nec erubescebat, et tu erubescis ? non ista uerecundia multum tibi opitulabitur, cum ad iudicium dei ueneris, sed pudoris te istius paenitebit, cum in conspectu non solum hominum, sed etiam angelorum et omnium potestatum caelestium constitutus coeperis peccata propria non negare. quomodo excusabis, cum tanta commiseris? plaetendes condicionis infirmitatem, quia nemo sine peccato.