Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tacuerunt amici nec locuti essent, nisi Iob dolore prorupisset in uocem. quaerendum est enim unde incipias, ne in ipso sermone offendat consolatio tua; etiam taciturnitas ipsa medicina est et uelox in sermonibus magis uulnerat. quid miraris si alterum uulnerat, cum frequenter ipse uulneretur, quia ex multiloquio peccatum non fugit ? etenim si medicus medendi tempus expectat, ut digestis aegritudinibus medicinae subsidia deferantur, ne acerba adhuc et inmatura, ut asserunt, aegritudo curationis remediis reluctetur et beneficium sentire non possit, quanto magis explorare nos con-

uenit, ut oportune a nobis medicabilis sermo procedat, qui non accendere luctum, sed lenire uideatur! uis urget doloris, premitur [*]( 7 cf. Hiob 16, 2 sqq. 17 cf. Hiob 2, 13 20 cf. Prou. 29, 20 22 cf. Prou. 10, 19 ) [*]( 1 homines BCmla 2 enim] etiam F 4 afectu B demestico A 8 ei om. ft 10 mittis C esse debet fiav 12 exitet B 13 molliora -14 quibus om.{J 14 alleuat fJ 17 perfunctorie] iterum add. non facile fJ 19 enim est fJ 21 sermone Aml 22 uulneretur] se (sese a, om. BCmI) uulneret BCfiav qui BC 23 effugit fiav . ut] in Bml 24 acerua BCml 25 sentire] inuenire fJ possis B 27 opportune av medicinalis fJav 28 linire B urgnet a )

171
cor mulieris afflictae, quae inmaturo obitu maritum amisit aut filios: quid properas, cum te illa non audiat, nisi deferuescat dolor? saepe lites de consolationibus uidimus excitatas. uenisti ut doleas, non ut litiges. ordo sermonis ipse quaerendus est, ne peccatum apud deum incurras, dum desideras hominem consolari, ne dicenti tibi: *audi haec1 et alia multa quae nihil prosint, [et] respondeat: audite, consolatores malorum, ne in luctu alterius certamen garrulae disputationis inducas, ne non accedas, cum oporteat, ne accedas et durior sit tuus sermo. denique quid dicatur de tahbug, doceat te sanctus Iob : simul mihi uenerunt temptationes grauissimae, circumdederunt me considerantes. fratres mei discesserunt a me, cognouerunt extraneos magis quam me ; amici mei inmisericordes facti sunt. hic ergo naturalis est sensus etiam sancti prophetaeDauid: queritur se ab amicis inpugnatum, a proximis destitutum.

Sed ne mysticus quidem abhorreat pietatis affectus, ut pro angelis dixeritqui praetendunt timentibus dominum, ut eripiant eos de temptationibus quas ferre non.possunt. quomodo ergo longe stant qui ad adiumentum sunt attributi ? sed non illi se separant, sed qui urgetur temptationibus putat eos longe abesse, quos propius sibi adesse desiderat, et arbitratur dissimulare, cum illi iuuandi tempus nutu sui imperatoris expectent, qui athletam suum, quo gloriosius uinceret, diutius certare praecepit.

et uidetur hoc magis sequentibus conuenire, quia angelis protectionis excubias relaxantibus insidiabantur inimici, quaerentes in anima eius inuenire quod [*](7 *Hiob 16, 2 10 *Hiob 19, 12-13 18 cf. Ps. 33, 8 ) [*]( 1 afflicta A quae om. BCml iam maturo a obito BCml 3 dolor] add. si properas non uenisse BC, noui fJ de] cogitas de in ras. Cm2 uidimus om. BC (in textu) 0, in mg. add. Cm2 exitatas B 4 ne] nec Fml 5 dominum fJ 6 dicenti] dicatur « alt. et om. av 7 respondeat] add. tibi BC,\'J 8 garulae B 12 insidiantes v dicesserunt DF 15 est s. ras. Cm2 Dauid] add. est ABml dum Bm2 est dum C ut ftav 16 queratur BCmlfiav inimicis ut uid. Amlv 17 misticus BmlCDF in misticum Bm2 19 possent aEv, fort. possint longe om. Fml 20 ad om. AmlCml 21 urguetur ABm2 urguentur Bml urgentur Om] proprios BCml 23 exspectent A adletam B adletham C gloriosns Cml\' )

172
noceat. tunc enim potestas illis grauioris temptationis permittitur, cum culpa animae grauior repperitur. unde habes illud in libro Regnorum regis Achab ad Heliam dictum, quando eum propheta uehementer increpauit et mortem ei denuntiauit:

inuenisti, inquit, m e ? et respondit Helias: inueni, quia fecisti malignum in conspectu domini. uides ergo, quia regibus non temere uel a prophetis dei uel a sacerdotibus facienda iniuria sit, si nulla sint grauiora peccata in quibus debeant argui. ubi autem peccata grauiora sunt, ibi non uidetur a sacerdote parc-endum, ut iustis increpationibus corrigantur

Tamen Dauid in hoc loco dicit quod nihil inuenisse uideantur, et ideo inimici eius uanitatem locuti sunt, quoniam nihil quod pro ueritate loquerentur inuenerint. \'aut certe quia, etsi peccaui, tamen peccata mea paenitendi dolore purgabam; in quo illi cum dolo mecum loquebantur, ut obiurgatione confunderent et a conuersione reuocarent\'. et uide ne hoc magis senserit, quaesisse illos mala eius, sed, cum uellent accusare, praeuentos, quod uulnera sua ipse patefecerit sui accusator existens, et ideo uim accusationis eorum esse tenuatam, locutos autem ueri uana, quae confesso culpam iam nocere non possent.