Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Addidit etiam hoc propheta, quia, cum cor suum conturbatum sit, deseruerit se fortitudo sua. magnum periculum, si cor exagitetur, quo credimus ad iustitiam. sed tamen ut in magnis periculis aegritudinum, si dolor sentitur et sensus eius exprimitur, remedium salutis ostenditur — dolere enim tolerabilius est quam non dolere; aliud enim uiuificationis adhuc manentis insigne, si doleas, aliud supremae mortis indicium, si nullus sensus doloris sit —, ita et cor salutis signa demonstrat, quando causas suae perturbationis agnoscit.

denique turbatum est cor Dauid aduersus Nabal hominem pestilentem et gratiam repperit. occurrit Abigaea, quae mitigaret commotionem indignationis et sanctificationem benedictionis acciperet. at uero Nabal duro et rigido corde uerbum uxoris ferre non potuit et obstupefactus obriguit, mortem incidit.