Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

tollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portae aeternales. uere principes qui se bene rexerint, ut in animas eorum Christo ingressus sit. simile quoque illud est Salomonis: si spiritus habentis potestatem ascenderit aduersum te, locum tuum non relinquas, quia cura mitigabit delicta magna. diligentia enim et fides superiorem locum tenent, inferiorem perfidia. ideo ascendat ad te bona diligentia, quae insidias excludit ini-