Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Qua ratione autem non cognouit in infructuosis et fragilibus gloriantes ? quia malis operibus et iniquitatis suae securibus euertunt animae fidelis ingressus et crudelibus factis findunt piae mentis uestibula, ne per ea possit Christus intrare. debet autem unusquisque portas suas et ianuas custodire, ut, cum uenerit Christus et pulsauerit, dicant ministrae potestates quae praeeunt et praecurrunt: