Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ipse postremo diabolus testificatur, quia omnia dat homo quae habet pro anima sua, nec dignum illud pretium totius patrimonii pro redemptione unius animae confitetur. quid parcimus patrimonio, quod et ipse diabolus uile iudicat pro salute? parum dixi \'pro salute\'; parum esse et pro errore testatur.

denique haec omnia, inquit, tibi dabo, si procidens adoraueris me, nec solum diuitias mundi, sed etiam honores et regna monstrauit. si tanto constat, ut diabolus adoretur, quantum [*]( 1 cf. Hiob 19,21. 6,4 2 *Hiob 16, 12 (11) 1 £ cf. Eph. 6, 17 14 *Luc. 2, 35 17-19 cf. Hebr. 4, 12-13 22 cf. Hiob 2, 4 26 *Matth. 4, 9 ) [*]( 1 tetigit a 3 in seJ ipse flav 6 ab om. BCft astante alio Emlav 7 qua 0 ideo om. F temptatori] temptari B 9 fit om. A persecutio fit BC fidelis a 14 Mariae] add. symeonem BC(v) 17 uidetur fiav (åxe\' peQtopov ipvxfjs Hebr. 4, 12) 19 cogitatione BF abscondit Cml 20 ipsumque Bftav 22 ipse] inde fl testificatus est B )

154
christianus debet offerre, ut cum Christo resuscitetur ? sed diabolum dimittamus quasi hircum emissionis in desertum; neque enim fidelis assertor est ueritatis, etsi aliquando transfiguret se in angelum lucis.