Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo temptatio quasi sagitta penetrat interiora hominis et quasi gladius dei qui scrutatur interna. gladius autem uerbum est dei ualidum et acutius omni gladio acutissimo. de quo gladio audi dicentem Mariae: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut reuelentur multorum cordium cogitationes.

uerbo enim dei omnia reuelantur, in cuius conspectu nuda et aperta sunt omnia. anima ipsa diuiditur, medullae interiores cogitationesque manifestae sunt, necullapostremo est creatura, ut scriptura dicit, quae se a cognitione eius abscondat. ergo uendamus omnia, ut uerbum emamus, ipsum in nostris uisceribus recondamus.