Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Custodi di inno centiam et uide aequitatem . qui custodit innocentiam, aequitatem uidet, quoniam qui mundus est deum uidet, cuius uirga recta est et recta iustitia, ut auersetur eos qui declinauerint ad studia prauitatis. bona innocentia quae deum uidet. denique alii posuerunt: custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit nec dolum nouit.

ideo, inquit, custodi perfectionem, quia sunt r eliquiae homini p a cifi c o. reliquiae dicuntur hominis de corpore mortui, de eius exuuiis. ideo reliquiae, quia post mortem hominis uidentur superesse; supersunt enim quae seruantur ad resurrectionem. oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere inmortalitatem.

ergo magis reliquiae sunt homini spes resurrectionis et fides conuersionis et gratia dilectionis, quoniam impii non resurgunt in iudicium, uita autem iustorum nota est deo et iudicio domini comprobatur. huic loco pulchre illud conuenit: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt.

I niusti autem disp er ibunt simul, r eliquiae impiorum interibunt. iustorum reliquiae uirtutes sunt, impiorum reliquiae improbitas atque perfidia ac peccatum. ea delebuntur, ut non sint. [*]( 6 *Cant. 3, 4 9 Ps. 36, 37 10 cf. Matth. 5, 8 11 cf. Ps. 44, 7 cf. Ps. 18, 9 13 *Ps. 36, 37 15 *Ps. 36, 37 19 *I Cor. 15, 53 23 cf. Ps. 1,5-6 25 Rom. 11, 5 27 Ps. 36, 38 ) [*]( 7 iniustum] istum ex iustum Bm2Cm2 quia F 8 inueni] add. eum BCfJa 11 et recta] directa (ia 12 deelinauerunt Bml 15 inquid B cu- studi Bml 16 de corpore hominis Bm2C 19corruptibile hocF 21 hominis w, cf. lin. 16 27 simul om. Fa 29 perfidia ac (add. m2) A perfidia BC perfidiae jiav )

136