Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Est et alius impius qui uidetur exaltatus et eleuatus super cedros Libani et, si transeas, non erit nec locum eius inuenies. uide mihi scribam Iudaicum reddentem seriem ueterum scripturarum, sed non sequentem; audis quia labiis reddit, miraris ut doctum. interrogas quid sentiat; respondet secundum* litteram, percurrit historiam.

superexaltatus tibi uidetur et eleuatus, si litteram cogites. transi ad intellegentiam spiritalem , quia lex spiritalis ; uides illum nihil esse, tum dicis: uidi impium superexaltatum et transiui, et ecce non erat; et quae siui eum, et non est inuentus locus eius. quaesiui eum ubi esse debuerat, ubi uita est; non illum inueni, non

erat ibi ubi uita erat, quia mortuus erat, et ideo nec locus eius inuentus est. qui enim mortui locus, qui non erat nec fuit umquam ? non enim fuit qui in littera erat; littera [*]( 1 Ps. 46,7 4 *Ps. 46, 9 13 *Esai. 62,10 23 cf. Rom. 7, 14 24 Ps. 36,35—36 30IICor. 3,6 ) [*]( 2 et om. ccEml 4 regnabit {Ja 9 fugiant] fugiunt (iav 10 effugiet fiav 11 praeteribit v 12 fluctus a terra BC 13 aereum Aml 14 uoluptatis scripsi uoluntatis codd. av, cf. p. 132,23---24 et Ps. 26,4 17 superexaltatus F 22 hystoriam BC tibi] sibi « uidetur tibi {Jav 23 cogitas Cml spiritalis] add. est BCftav 24 tum] tu Am2 cum BCml ■ 29 quis enim Cav <*■ )

135
enim occidit, spiritus autem uiuificat. quaesiui ergo eum ut inuenirem; ille se non praebuit ut inueniretur, hoc est: ego eum uolui conuertere, ille se mihi praebere noluit ut conuerteretur. feci quae erant quaerentis, ille refugit ea quae esse debuerant reuertentis.

denique anima quae conuerti uult uerbum requirit et cum inuenerit dicit: tenui eum et non dimittam eum, hoc est dei filium, dei uerbum. iniustum autem, qui sanari noluit, quaesiui eum et non inueni, et ideo non illum imiteris.