Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Accedit ad cruciatus grauioris aerumnam, quod ex gentibus peccatores sibi uidentur esse praelati, qui ne gentis quidem alicuius aut nationis nomen attollant. nam omnis congregatio cuiusque regionis nomen sibi uindicare consueuit, ut Aegyptii Aethiopes Syri Iudaei Arabes prouinciae suae terrarumque suarum uocabulum praeferunt.

nos de diuersis populis congregati uocabulum nobis unius gentis non possumus usurpare et ideo, quia nomen non habebamus in terris, de caelo accepimus, ut Christi populus diceremur. sed hoc gentilis stultitiam putat, Iudaeus obprobrium. uerum est ergo quod scriptum est, quia ultus est deus propriam contumeliam ecclesiam sibi ex non gente quaerendo et eam ex gente insipiente uetusto illi atque regali populo praeferendo.

quae sit gens insipiens quae praelata sit, audi dicentem: quoniam stulta mundi elegit deus, ut confundat sapientes, et iterum: si quis uidetur sapiens esse inter uos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. reddidit ergo, non intulit dominus aemulationis commotionem, ut esset non in forma imitationis, sed in poena iniquitatis.

Denique Latinus interpres uolens distinctionem facere inter aemulationem uirtutis et aemulationem offensionis ait: numquid aemulamur domino? hoc est: numquid domino offensionem aemulationis inferimus, ut de his edamus quae immolata simulacris sunt, sicut Iudaei eum sacrificando simulacris exasperarunt ? quodsi inter homines excitandae aemulationis offendit intentio et frequenter [*]( 2 *Deut. 32,21 12 cf. I Cor. 1, 23 16 *1 Cor. 1, 27 18 *I Cor. 3, 18 23 *I Cor. 10,22 ) [*]( 1 ecclesiae] add. cruciatur Bm2Cav miseraturque B (exp. et in mg. scr. uel uisceratur) miseraque Cm2v torquetur om. BCml \' 2 in Iudaea] inuidia BCml, om. fl et om. a emulatione a 3 gentem 0 4 erumna A 6 aut]-ue fiav cuiusque] alicuius fl 7 uendicare ABmlCDFa 12 ergo est F 14 non ex BC 16 praeclara fl 18 inter uos sapiens esse ttav, cf. Expl. ps. 43, cap. 6 et Expos. ps. 118, tractat. 22, c. 10 20 commotionem . scripsi communionem codd. av 25 iis Eav simulachris CF (bis) 26 exasperauerunt flat! 27 offendat Bml frequenter] add. si a )

76
persona exasperati superior inuenitur, quod incentori aemulationis fraudi\'esse consueuit, cuius stultitiae est maiestatem irritare diuinam et offendiculo aemulationis incessere, ubi nulla ultionis est difficultas!