Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ergo quamuis deus noster ingratis Iudaeorum offenderetur frequenter affectibus et querelis, tamen adsumptum semel et electum sibi populum minime relinquebat; sed synagoga tamquam meretrix ptocax irritare eum coepit in aemulationis amaritudinem praeuaricationis se miscendo sacrilegiis. denique dixit ad sacerdotem Aaron:

fac nobis deos, ut adoremus, et uituli caput adorare coeperunt. unde per canticum magnum Moysi dominus in ore ipsius resultauit dicens: ipsi excitauerunt me in aemulationem in non deo, irritauerunt me in simulacri suis; ego autem excitabo eos in aemulationem in non gente, in.

natione insipienti irritabo eos. en quomodo dominus condemnauit synagogam propter meretricios mores, quo ipsorum in eos uersutiam retorqueret et suo afficerentur ingenio, qui dominum deum suum, a quo assumpti fuerant, grauibus sacrilegiis refutarunt deos sibi quos colerent eligentes, assumens e contrario sibi ecclesiam de profanis, quos praelatos sibi sine lege, sine gratia Iudaeorum populus ingemesceret atque eo amplfus in aemulationem illorum excitaretur affectus, quo uiliorum facta esset electio;

nam ante quo afficeretur populus non habebat, [*]() cum solum se a domino consideraret electum. ubi uero aduertit adscitam ex nationibus conuenam plebem, quae sibi legem domini, prophetarum oracula, testamentum nouum domini uindicaret, tunc demum excruciari nimio coepit affectu, posteaquam se repudiatum esse cognouit. denique si uideat gentilium caeremonias, non [*]( 6 *Ex. 32,1 8 *Deut. 32, 21 21 cf. conuemrutn plebs Liu. II 1, 4 ) [*]( 3 sinagoga ADF tamquam scripsi tantum \'codd. v ut a 4 coepit] fecitfl 6 ut] quos fJav 9 .11 non in Fml 9 simulachris CF 11 gentem codd. nationem (t insipientem fJ insipiente av 12 en om. BCDF sinagogam propter Aa synagogae cet. v 13 meretriceos DF quod AB (teste b) C 14 et] ut a 15 resultarunt A refuttarunt Bml 1G prophanis a quam (qua C) praelatam (-ta BC) BOfJ\'v 17 ingemisceret BCpav 18 excitarentur Fml 19 afficeretur] add. ille fJav 20 ad scientiam cc, add. dei ACm2 -21 conueliientem A conueniam BmlCml conuenisse Bm2 domini om. DF 22 domini] deum a uendicaret Am2BmlCa 23nimio] in uno B intimoF 24 cerimonias AfJ )

75
mouetur; si audiat profectum ecclesiae, misera torquetur inuidia. completur ergo in Iudaea: et ego in aetiiulationem eos excitabo in non gente.