Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sit ergo nobis semper in corde et ore meditatio sapientiae et lingua tua loquatur iudicium, lex dei tui in corde sit tuo. ideo tibi dicit scriptura: loqueris in i 11 i s sedens in domo, ambulans in uia, dormitans, resurgens. loquamur ergo dominum Iesum, quia ipse est sapientia, ipse est uerbum et uerbum dei. [*]( 1 cf. Phil. 3, 21 4 cf. Luc. 1, 35 9 Ps. 36, 30 10 1 Cor. 15, 48 17 *Eccli. 27,11 (12) 22 cf. Ps. 36, 30 24 *Deut. 6, 7 ) [*]( 2 conformes fierent B dicere in mg. m2D 4 paria « 7 super BC 8 lux A affectus B aspectus cet. av est scriptum B 9 est om. F eo] et DF 10 spiritualis DFa et terrenus F 12 alt. caelestes Bml 13 ideo F redemptoris ftav 14 meditabitur Fml 15 nec ftav abhorret Bm2Cftav 16 sunt exp. et s. scr. m2 uel sumunt B 17 autem] add. dictum Cml 19 mutatur Cv uarietur av uacuetur codd. perseuerat B 22 nobis] tibi av 24 tuo sit Emlav sit in corde tuo DEm2F tibi om. /3 dicat B )

124
nam et hoc scriptum est: aperi os tuum uerbo dei. ipsum spirat qui sermones eius resonat et uerba meditatur.

ipsum semper loquamur. cum de sapientia loquimur, ipse est, cum de uirtute loquimur, ipse est, cum de iustitia loquimur, ipse est, cum de pace loquimur, ipse est, cum de ueritate et uita et redemptione loquimur, ipse est. aperi os tuum dei uerbo, scriptum est. tu aperi, ille loquitur. ideo dixit Dauid: audiam quid loquatur in me dominus et ipse dei filius dicit: aperi os tuum et adimplebo illud. sed non omnes ut Salomon possunt percipere sapientiae perfectionem, non omnes ut Daniel;

omnibus tamen pro possibilitate infunditur spiritus sapientiae, sed omnibus qui fideles sunt. si credas, habes spiritum sapientiae. ideo sapiens dicit: credidi, propter quod locutus sum. cum credideris, accipies loquendi gratiam. et qui credit redimitur et qui orat redimitur, si pie intendat orationibus et in oratione assiduus sit, diem praeueniat, noctem frequentet, solis matutinis occurrat, ut ante ipse inluminetur a Christo quam terra solis exortu. et qui psallit redimitur et qui compungitur redimitur.