Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex uirgine, carnem spiritu dei in Mariam superueniente generatam, quae in nullo discrepauit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse uirtutum nec in usus eius transire potuisse, cum supra hominem fuerit quod tactu eius sanabantur aegroti, caecis refundebatur lux, mortui resurgebant ?

competenter ergo scriptum est: os iusti meditabitur sapientiam, eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus. qualis enim terrenus, tales et terreni et qualis caelestis, tales et caelestes. abiit ergo terrenus, remansit caelestis. ideoque in tempora redemptionis referens propheta \'meditabitur\' dixit, licet unus e pluribus \'meditatur\' scripserit neque abhorrcat a sensu, quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. alii putant os pro mente dictum.

pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens : narratio iusti semper sapientia, stultus autem sicut luna inmutatur, id est: quod saepe uarietur nec in sua perseueret sententia et tamquam in tenebris lumen uideatur offundere nec tenere.