Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ad eius arbitrium de caelo profluebant pocula, in terris mortui resurgebant. quomodo erectus est Heliseus, qui cum Syrorum uallatus esset exercitu, ut captiuus raperetur ad regem, dicente Giezi seruo: domine, quid faciemus? ait: noli timere, quoniam nobiscum plures sunt quam cum illis. et dixit: domine, aperioculos eius ut uideat? et aperti sunt oculi illius

et uidit montem et omnia in circuitu equis innumeris et caelestibus repleta legionibus . Paulus quoque, qui dixit periculis in mari, periculis in deserto se esse iactatum, tamen ipse testificatus est dicens: si deus pro nobis, quis contra nos? ergo ille sic derelictus et destitutus ab hominibus apud deum abundat et profluit. nam et Helias destitutus erat ita, ut diceret: domine, accipe animam meam, et tamen uigebat apud deum, ut ipsis esset regibus uirtute terribilis. [*]( 1 cf. Num. 20, 8—11 3 *I Cor. 10,4 7.9 cf. IV Reg. 2,11 8 cf. Matth. 17, 3 10 cf. IV Reg. 2, 9-14. 3, 8 sqq. 4, 32 sqq. 16 *IV Reg. 6, 15-17 21 cf. II Cor. 11, 26 23 Rom. 8, 31 25 *1II Reg. 19, 4 ) [*]( 4 eos om. BCmlp 5 inmurmurantes B 6 dominus] add. iesus {J helya CDF Elia v eliseo AD elyseo C Elisaeo v 7 serta F 8 helyas CDF elias E (v) est om. BO{J 9 egenus Cv 11 dereliquid BC 12 reg*um B 14 est om. fia 15 elyseus C Elisaeus v sirorum Aml ut] et F 17 plures nobiscum DEm\'lFav nobiscum sunt plures Eml 18 domine om. BCml 19 illius] eius BCv 24 ille si ACv sic (si B) ille B{J (sic in ras. F) a habundat aDF 25 elias BE (v) helyas CDF )

117