Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quomodo iuuenis Dauid hoc potuit comprehendere ? iuuenis enim magis temporalia quam aeterna considerat, quia aetas ea propendit ad uitia. sed sunt quidam in iuuentute senes et alii iuuenes in senectute. sunt, inquam, uiri quorum animi senilium grauitate censentur, in quibus aetas senectutis sit uita inmaculata, in quibus uigeat incana prudentia, qualis erat Hieremias., qui cum se iuuenem contuitu memoraret aetatis et per iuuentutem excusaret, quod praedicandi impar officio uideretur, ait illi dominus: noi dicere quiaiuuenis sum ego, quiaadomnes quoseumque misero te abibis.

ita luuenem non putauit quem aptum prophetiae gratiae iudicabat. talis ergo iuuenis fuit Dauid, qui renouatus esset et refloruisset, ut ipse dixit, uelut aquilae iuuentus sua. sic ergo intellegi oportet: iuuenis fui, sed sanctificatus, sed propheta in gentibus positus, qui iam possem regni caelestis sacramenta cognoscere et uera praemia considerare iustitiae, sed non uidi iustum derelictum. postea quoque alibi et usu roboratus et munere adquisiui incrementa sapientiae; eadem circa iustum uisa est mihi gratia permanere.