Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

denique ecclesia soluit quod accepit, synagoga non soluit. cognosce ecclesiam soluere: tui, inquit, erant et mihi eos dedisti, et uerbum tuum seruauerunt, et alibi: ipse enim pater diligit uos, quia uos me diligitis. reddidit ergo ecclesia quam accepit a domino pecuniam caritatis, sed synagoga non reddidit. ideoque de Iudaeis dicitur: si non uenissem et locutus non fuissem his, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccatosuo, quia audierunt utique et non crediderunt.

probatum est ergo, quia mutuati sunt peccatores et non soluerunt. peccator igitur eget semper, iustus autem abundat et tribuit, cuius diues est conscientia. ideo Iudaei in suis diuitiis eguerunt — diuites eguerunt et esurierunt —, christiani autem in diuitiis simplicitatis suae non defecerunt.