Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quid experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus? denique ipse rex haec dixit, in quo figura est domini: oportuit te pecuniam meam committere nummulariis. \'meam\', inquit, non \'tuam*. iustus ergo miseretur et tribuit. quomodo tribuat, audi dicentem: per omnes ecclesias doceo. peccator autem mutuatur et non soluit. uide diuitem mutuantem et non reddentem, pauperem accipientem et continuo remunerantem, ne diutius in aere alieno sit. haec moralia.

Uide nunc pauperem mysticum, id est simplicem et timentem dei nomen, audientem uerbum de castitate et soluentem, audientem de misericordia et soluentem, audientem de placiditate et non irascentem, diuitem uero illum arrogantem et superbum [*]( 1 cf. Luc. 19,16 sqq. 8 *Marc. 16, 15 10 cf. Rom. 15,19 12 *I Cor. 7,10 15 *II Cor. 13,3 16 rex] cf. Luc. 19,12.15 17 *Matth. 25, 27 19 . 20 cf. Ps. 36, 21 20 *I Cor. 7,17 ) [*]( 1 minam Am2Fmla quatuor BCfiav 3 quid a 4 aput C 5 peccunia C 6 sunt (ia epistolis codd. av 8 orbem] add. terra (sic) Cml et om. Fa 10 hyerusalem B yherusalem C ierusalem/?(t>) y(i- B) 1 (-11- DF)iricum aDF 10 . 12 . 17 peccuniam C 11 feneraret codd. v foeneraret a 12 qui] add. in F 15 quid] quia B 16 rex haec (h s. L, ae ex a A) ACm2 cor (s. I. B) rexit ac BCml rex ita flav 18 inquid B 19 alt. tribuit C 22 diu,tius] add. debitor Bmg. 24 misticum ABfi 27 et (ante non) om. DF )

105
audientem quidem, sed post se reicientem sermones dei, audientem de condemnatione luxuriae et magis luxuriantem.