Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

in deo faciemus uirtutem? si quaeris quae uita sit, moueat quod factum sit in ipso, accipe: nempe uita ecclesia est. [*]( 13 II Cor. 12, 2 14 *Col. 1, 16-17 18 cf. Gen. 1, 26 23 I Cor. 6, 17 25 . 28 *Ioh. 1, 3—4 27 cf. Rom. 6, 4 29 Ps. 59, 14 ) [*]( 6 emptus] add. est F 7 redimeretur Bm] 9 uidimus] audiuimus fiav 20 pr. deus om. F 26 homo om. fi 28 ut dixi] quod dixit fJ 30 uita sit] add. si av 31 moueat om. fi )

101
in ipso facta est, in eius costa, in ipso resuscitata Eua. Eua autem uita, hoc est: quod factum est, quia Eua quae perierat salua facta est per ecclesiam, hoc est: per filiorum suorum generationem, sicut scriptum est, quia delictum superioris sobria emendauit hereditas. unde et ipse Paulus raptus est ad uitam, qui ante erat persecutor ad mortem.

Prolixius euagati sumus, ut de eo homine, qui non in solo pane, sed in omni uerbo dei uiueret, diceremus. reuertamur ad psalmum: et ideo inmaculati non confundentur in die iudicii et in diebus famis saturabuntur.

Deficientes sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, hoc est \'defecerunt\'. uides subito aliquem ad potestatis uenisse et honoris insignia; sublimem iudicas. uides illi esse successum; nonne dicis de eo: \'ubi honoratus et exaltatus est iste? defecit1. ideo plus dixit Graecus, quia, ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praeuenitur, ut meatus fluminum praeterisse citius quam uenisse comprehendas et, dum uentura opperiris fluenta, te adhuc expectante fluxerunt. contra humiles atque mansueti dum subiciuntur a diuitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate et subito refulserunt. ideoque Paulus in infirmitatibus sibi complacuit, non in uirtutibus.