Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nouit dominus dies inmaculatorum, quia inmaculatae innocentiae gratia eius et plenitudo miseretur, non miseretur errantibus. isti non habent diem, quia lucem fugiunt; de quibus pulchre dictum est: dies eorum sicut umbra praetereunt. cognitio ergo dei dignationis est, non uisionis. oculi eius lux sunt, quos aspicit illuminat; et ideo oculi eius dies iustorum sunt.